Canones Synodi Dordrechtanae
Primum Doctrinæ Caput, de Divina Prædestinatione
I.
Cum omnes homines in Adamo peccaverint, et rei sint
facti malediction is et mortis æternæ, Deus nemini fecisset injuriam,
si universum genus humanum in peccato et maledictione relinquere, ac
propter peccatum damnare voluisset, juxta illa Apostoli, Totus mundus
est obnoxius condemnationi Dei. Rom. iii. 19. Omnes peccaverunt
et destituuntur gloria Dei. Ver. 23. Et, Stipendium peccati mors
est. Rom. vi. 23.
II.
Verum in hoc manifestata est charitas Dei, quod
Filium suum unigenitum in mundum misit, ut omnis qui credit in eum, non
pereat, sed habeat vitam æternam. 1 Johan. iv. 9; Johan. iii. 16.
III.
Ut autem homines ad fidem adducantur, Deus clementer
lætissimi hujus nuntii præcones mittit, ad quos vult, et quando vult,
quorum ministerio homines ad resipiscentiam et fidem in Christum
crucifixum vocantur. Quomodo enim credent in eum, de quo non
audierint? quomodo autem audient absque prædicante? quomodo
prædicabunt, nisi fuerint missi? Rom. x. 14, 15.
IV.
Qui huic Evangelio non credunt, super eos manet ira
Dei. Qui vero illud recipiunt, et Servatorem Jesum vera ac viva fide
amplectuntur, illi per ipsum ab ira Dei et interitu liberantur, ac vita
æterna donantur.
V.
Incredulitatis istius, ut et omnium aliorum
peccatorum, caussa seu culpa neutiquam est in Deo, sed in homine. Fides
autem in Jesum Christum et salus per ipsum, est gratuitum Dei donum,
sicut scriptum est: Gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex
vobis, Dei donum est. Ephes. ii. 8. Item: Gratis datum est vobis
in Christum credere. Phil. i. 29.
VI.
Quod autem aliqui in tempore fide a Deo donantur,
aliqui non donantur, id ab æterno ipsius decreto provenit; Omnia
enim opera sua novit ab æterno: Actor. xv. 18; Ephes. i. 11;
secundum quod decretum electorum corda, quantumvis dura, gratiose
emollit, et ad credendum inflectit, non electos autem justo judicio suæ
malitiæ et duritiæ relinquit. Atque hic potissimum sese nobis aperit
profunda, misericors pariter et justa hominum æqualiter perditorum
discretio; sive decretum illud electionis et reprobationis
in verbo Dei revelatum. Quod ut perversi, impuri, et parum stabiles in
suum detorquent exitium, ita sanctis et religiosis animabus ineffabile
præstat solatium.
VII.
Est autem electio immutabile Dei propositum, quo ante
jacta mundi fundamenta ex universo genere humano, ex primæva
integritate in peccatum et exitium sua culpa prolapso, secundum
liberrimum voluntatis suæ beneplacitum, ex mera gratia, certam
quorundam hominum multitudinem, aliis nee meliorum, nec digniorum, sed
in communi miseria cum aliis jacentium, ad salutem elegit in Christo,
quem etiam ab æterno Mediatorem et omnium electorum caput, salutisque
fundamentum constituit; atque ita eos ipsi salvandos dare, et ad ejus
communionem per verbum et Spiritum suum efficaciter vocare ac trahere;
seu vera et ipsum fide donare, justificare, sanctificare, et potenter in
Filii sui communione custoditos tandem glorificare decrevit, ad
demonstrationem suæ misericordiæ, et laudem divinarum gloriosæ suæ
gratiæ, sicut scriptum est: Elegit nos Deus in Christo, ante jacta
mundi fundamenta, ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus, cum
charitate; qui prædestinavit nos quos adoptaret in filios, per Jesum
Christum, in sese, pro beneplacito voluntatis suæ, ad laudem gloriosæ
suæ gratiæ, qua nos gratis sibi acceptos fecit in illo dilecto. Ephes.
i. 4, 5, 6. Et alibi: Quos prædestinavit, eos etiam vocavit; et quos
vocavit, eos etiam justificavit; quos autem justificavit, eos etiam
glorificavit. Rom. viii. 30.
VIII.
Hæc electio non est multiplex, sed una et eadem
omnium salvandorum in Vetere et Novo Testamento, quandoquidem Scriptura
unicum prædicat beneplacitum, propositum, et consilium voluntatis Dei,
quo nos ab æterno elegit et ad gratiam et ad gloriam; et ad salutem et
ad viam salutis, quam præparavit ut in ea ambulemus.
IX.
Eadem hæc electio facta est non ex prævisa fide,
fideique obedientia, sanctitate, aut alia aliqua bona qualitate et
dispositione, tanquam caussa seu conditione in homine eligendo
prærequisita, sed ad fidem, fideique obedientiam, sanctitatem, etc. Ac
proinde electio est fons omnis salutaris boni: unde fides, sanctitas, et
reliqua dona salvifica, ipsa denique vita æterna, ut fructus et
effectus ejus profluunt, secundum illud Apostoli: Elegit nos (non
quia eramus, sed) ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus in
charitate. Ephes. i. 4.
X.
Caussa vero hujus gratuitæ electionis, est solum Dei
beneplacitum, non in eo consistens, quod certas qualitates seu actiones
humanas, ex omnibus possibilibus, in salutis conditionem elegit; sed in
eo, quod certas quasdam personas ex communi peccatorum multitudine sibi
in peculium adscivit, sicut scriptum est: Nondum natis pueris, cum
neque boni quippiam fecissent neque mali, etc., dictum est (nempe
Rebeccæ), Major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi,
Esau odio habui. Rom. ix. 11, 12, 13. Et, Crediderunt quotquot
erant ordinati ad vitam æternam. Act. xiii. 48.
XI.
Atque ut Deus ipse est sapientissimus, immutabilis,
omniscius, et omnipotens: ita electio ab ipso facta nec interrumpi, nec
mutari, revocari, aut abrumpi, nec electi abjici, nec numerus eorum
minui potest.
XII.
De hac æterna et immutabili sui ad salutem electione,
electi suo tempore, variis licet gradibus et dispari mensura, certiores
redduntur, non quidem arcana et profunditates Dei curiose scrutando; sed
fructus electionis infallibiles, in verbo Dei designatos, ut sunt vera
in Christum fides, filialis Dei timor, dolor de peccatis secundum Deum,
esuries et sitis justitiæ, etc., in sese cum spirituali gaudio et
sancta voluptate observando.
XIII.
Ex hujus electionis sensu et certitudine, filii Dei
majorem indies sese coram Deo humiliandi, abyssum misericordiarum ejus
adorandi, seipsos purificandi, et eum, qui ipsos prior tantopere dilexit,
vicissim ardenter diligendi, materiam desumunt: tantum abest, ut hac
electionis doctrina atque ejus meditatione in mandatorum divinorum
observatione segniores, aut carnaliter securi, reddantur. Quod iis justo
Dei judicio solet accidere, qui de electionis gratia, vel temere
præsumentes, vel otiose et proterve fabulantes, in viis electorum
ambulare nolunt.
XIV.
Ut autem hæc de divina electione doctrina
sapientissimo Dei consilio per prophetas, Christum ipsum, atque
Apostolos, sub Veteri æque atque sub Novo Testamento, est prædicata,
et sacrarum deinde literarum monumentis commendata: ita et hodie in
Ecclesia Dei, cui ea peculiariter est destinata, cum spiritu
discretionis, religiose et sancte, suo loco et tempore, missa omni
curiosa viarum altissimi scrutatione, est proponenda, idque ad
sanctissimi nominis divini gloriam, et vividum populi ipsius solatium.
XV.
Cæterum æternam et gratuitam hanc electionis nostri
gratiam eo vel maxime illustrat, nobisque commendat Scriptura Sacra,
quod porro testatur non omnes homines esse electos, sed quosdam non
electos, sive in æterna Dei electione præteritos, quos scilicet Deus
ex liberrimo, justissimo, irreprehensibili, et immutabili beneplacito
decrevit in communi miseria, in quam se sua culpa præcipitarunt,
relinquere, nec salvifica fide et conversionis gratia donare, sed in
viis suis, et sub justo judicio relictos, tandem non tantum propter
infidelitatem, sed etiam cætera omnia peccata, ad declarationem
justitiæ suæ damnare, et æternum punire. Atque hoc est decretum reprobationis,
quod Deum neutiquam peccati authorem (quod cogitatu blasphemum est) sed
tremendum, irreprehensibilem, et justum judicem ac vindicem constituit.
XVI.
Qui vivam in Christum fidem, seu certam cordis
fiduciam, pacem conscientiæ, studium filialis obedientiæ, gloriationem
in Deo per Christum in se nondum efficaciter sentiunt, mediis tamen, per
quæ Deus ista se in nobis operaturum promisit, utuntur, ii ad
reprobationis mentionem non consternari, nec se reprobis accensere, sed
in usu mediorum diligenter pergere, ac horam uberioris gratiæ ardenter
desiderare et reverenter humiliterque expectare debent. Multo autem
minus doctrina de reprobatione terreri debent ii, qui cum serio ad Deum
converti, ei unice placere, et e corpore mortis eripi desiderant, in via
tamen pietatis et fidei eo usque, quo volunt, pervenire nondum possunt,
siquidem linum fumigans se non extincturum, et arundinem quassatam se
non fracturum, promisit misericors Deus. Iis autem hæc doctrina merito
terrori est, qui Dei et Servatoris Jesu Christi obliti, mundi curis et
carnis voluptatibus se totos manciparunt, quamdiu ad Deum serio non
convertuntur.
XVII.
Quandoquidem de voluntate Dei ex verbo ipsius nobis
est judicandum, quod testatur liberos fidelium esse sanctos, non quidem
natura, sed beneficio fderis gratuiti, in quo illi cum parentibus
comprehenduntur, pii parentes de electione et salute suorum liberorum,
quos Deus in infantia ex hac vita evocat, dubitare non debent.
XVIII.
Adversus hanc gratuitæ electionis gratiam, et justæ
reprobationis severitatem, obmurmuranti opponimus hoc apostolicum: O
homo! tu quis es qui ex adverso responsas Deo? Rom. ix. 20. Et illud
Servatoris nostri, An non licet mihi quod volo facere in meis? Matt.
xx. 15. Nos vero hæc mysteria religiose adorantes, cum Apostolo
exclamamus: O profunditatem divitiarum tum sapientiæ tum cognitionis
Dei! Quam imperscrutabilia sunt Dei judicia, et ejus viæ
impervestigabiles! Quis enim cognovit mentem Domini? Aut quis fuit ei a
consiliis? Aut quis prior dedit ei ut reddatur ei? Nam ex eo, et per eum,
et in eum sunt omnia. Ipsi sit gloria in sæcula. Amen. Rom. xi. 3336.
Rejectio Errorum,
Quibus Ecclesiæ Belgicæ sunt aliquamdiu perturbatæ.
Exposita doctrina Orthodoxa de Electione et Reprobatione, Synodus
rejicit Errores eorum:
I.
Qui docent, 'Voluntatem Dei de servandis credituris,
et in fide fideique obedientia perseveraturis, esse totum et integrum
electionis ad salutem decretum; nec quicquam aliud de hoc decreto in
verbo Dei esse revelatum.' Hi enim simplicioribus imponunt, et
Scripturæ sacræ manifeste contradicunt, testanti Deum non tantum
servare velle credituros, sed etiam certos quosdam homines ab æterno
elegisse, quos præ aliis in tempore fide in Christum et perseverantia
donaret; sicut scriptum est, Manifestum feci nomen tuum hominibus,
quos dedisti mihi. Johan. xvii. 6. Item, Crediderunt quotquot
ordinati erant ad vitam æternam. Act xiii. 48. Et, Elegit nos
ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti, etc. Ephes. 1. 4.
II.
Qui docent, 'Electionem Dei ad vitam æternam esse
multiplicem; aliam generalem et indefinitam, aliam singularem et
definitam; et hanc rursum vel incompletam, revocabilem, non peremptoriam,
sive conditionatam: vel completam, irrevocabilem, peremptoriam, seu
absolutam.' Item, 'Aliam electionem esse ad fidem, aliam ad salutem; ita
ut electio ad fidem justificantem absque electione peremptoria ad
salutem esse possit.' Hoc enim est humani cerebri commentum extra
Scripturas excogitatum, doctrinam de electione corrumpens, et auream
hanc salutis catenam dissolvens: Quos prædestinavit, eos etiam
vocavit: et quos vocavit, eos etiam justificavit: quos autem
justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.
III.
Qui docent, 'Dei beneplacitum ac propositum, cujus
Scriptura meminit in doctrina electionis, non consistere in eo, quod
Deus certos quosdam homines præ aliis elegerit, sed in eo, quod Deus ex
omnibus possibilibus conditionibus (inter quas etiam sunt opera legis)
sive ex omnium rerum ordine actum fidei, in sese ignobilem, et
obedientiam fidei imperfectam, in salutis conditionem elegerit; eamque
gratiose pro perfecta obedientia reputare, et vitæ æternæ præmio
dignam censere voluerit.' Hoc enim errore pernicioso beneplacitum Dei et
meritum Christi enervatur, et homines inutilibus quæstionibus a
veritate justificationis gratuitæ, et simplicitate Scripturarum
avocantur; illudque Apostoli falsi arguitur; Deus nos vocavit
vocatione sancta; non ex operibus, sed ex suo proposito et gratia, quæ
data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæculorum. 2 Tim. i. 9.
IV.
Qui docent, 'In electione ad fidem hanc conditionem
prærequiri, ut homo lumine naturæ recte utatur, sit probus, parvus,
humilis, et ad vitam æternam dispositus, quasi ab ipsis electio
aliquatenus pendeat.' Pelagium enim sapiunt, et minime obscure falsi
insimulant Apostolum scribentem: Versati sumus olim in cupiditatibus
carnis nostræ, facientes quæ carni et cogitationibus libebant,
eramusque natura filii iræ, ut et reliqui. Sed Deus, qui dives est
misericordia, propter multam charitatem suam, qua dilexit nos, etiam nos
cum in offensis mortui essemus, una vivificavit cum Christo, cujus
gratia estis servati, unaque suscitavit, unaque collocavit in clis in
Christo Jesu; ut ostenderet in seculis supervenientibus supereminentes
illas opes suæ gratiæ, pro sua erga nos benignitate in Christo Jesu.
Gratia enim estis servati per fidem (et hoc non ex vobis, Dei
donum est), non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ephes. ii.
39.
V.
Qui docent, 'Electionem singularium personarum ad
salutem, incompletam et non peremptoriam, factam esse ex prævisa fide,
resipiscentia, sanctitate et pictate inchoata, aut aliquamdiu continuata:
completam vero et peremptoriam ex prævisæ fidei, resipiscentiæ,
sanctitatis, et pietatis finali perseverantia: et hanc esse gratiosam et
evangelicam dignitatem, propter quam qui eligitur dignior sit illo qui
non eligitur: ac proinde fidem, fidei obedientiam, sanctitatem, pietatem,
et perseverantiam non esse fructus sive effectus electionis immutabilis
ad gloriam, sed conditiones, et caussas sine quibus non, in eligendis
complete prærequisitas, et prævisas, tanquam præstitas.' Id quod toti
Scripturæ repugnat, quæ hæc et alia dicta passim auribus et cordibus
nostris ingerit: Electio non est ex operibus, sed ex vocante. Rom.
ix. 11. Credebant quotquot ordinati erant ad vitam æternam. Act.
xiii. 48. Elegit nos in semetipse ut sancti essemus. Ephes. i. 4.
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Johan. xv. 16. Si ex
gratia, non ex operibus. Rom. xi. 6. In hoc est charitas, non
quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexit nos, et misit Filium
suum. 1 Johan. iv. 10.
VI.
Qui docent, 'Non omnem electionem ad salutem
immutabilem esse, sed quosdam electos, nullo Dei decreto obstante,
perire posse et æternum perire.' Quo crasso errore et Deum mutabilem
faciunt, et consolationem piorum de electionis suæ constantia
subvertunt, et Scripturis sacris contradicunt docentibus, Electos non
posse seduci: Matt. xxiv. 24. Christum datos sibi a Patre non
perdere: Johan. vi. 39. Deum quos prædestinavit, vocavit et
justificavit, eos etiam glorificare. Rom. viii. 30.
VII.
Qui docent, 'Electionis immutabilis ad gloriam nullum
in hac vita esse fructum, nullum sensum, nullam certitudinem, nisi ex
conditione mutabili et contingente.' Præterquam enim quod absurdum sit
ponere certitudinem incertam, adversantur hæc experientiæ sanctorum,
qui cum Apostolo ex sensu electionis sui exultant, Deique hoc beneficium
celebrant, qui gaudent cum discipulis, secundum Christi
admonitionem, quod nomina sua scripta sunt in clis: Luc. x. 20;
qui sensum denique electionis ignitis tentationum diabolicarum telis
opponunt, quærentes, Quis intentabit crimina adversus electos Dei? Rom.
viii. 33.
VIII.
Qui docent, 'Deum neminem ex mera justa sua voluntate
decrevisse in lapsu Adæ et in communi peccati et damnationis statu
relinquere, aut in gratiæ ad fidem et conversionem necessariæ
communicatione præterire.' Stat enim illud, Quorum vult, miseretur;
quos vult, indurat. Rom. ix. 18. Et illud, Vobis datum est nosse
mysteria regni clorum, illis autem non est datum. Matt. xiii. 11.
Item, Glorifico te, Pater, Domine cli et terræ, quod hæc
occultaveris sapientibus et intelligentibus, et ea detexeris infantibus:
etiam, Pater, quia ita placuit tibi. Matt. xi. 25, 26.
IX.
Qui docent, 'Caussam cur Deus ad hanc potius, quam ad
aliam gentem Evangelium mittat, non esse merum et solum Dei beneplacitum,
sed quod hæc gens melior et dignior sit ea, cui Evangelium non
communicator.' Reclamat enim Moses, populum Israeliticum sic alloquens, En
Jehovæ Dei tui sunt cli, et cli clorum, terra, et quicquid est in
ea: Tantum in majores tuos propensus fuit amore Jehova diligendo eos;
unde selegit semen eorum post eos, vos inquam, præ omnibus populis,
sicut est hodie. Deut. x. 14, 15. Et Christus: Væ tibi Chorazin,
væ tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes
illæ quæ in vobis factæ sunt, in sacco et cinere olim pnitentiam
egissent. Matt. xi. 21.
Secundum Doctrinæ Caput, de Morte Christi, et
Hominum per eam Redemptione
I.
Deus non tantum est summe misericors, sed etiam summe
justus. Postulat autem ejus justitia (prout se in verbo revelavit), ut
peccata nostra, adversus infinitam ejus majestatem commissa, non tantum
temporalibus, sed etiam æternis, tum animi, tum corporis, pnis
puniantur: quas pnas effugere non possumus, nisi justitiæ Dei
satisfiat.
II.
Cum vero ipsi satisfacere, et ab ira Dei nos liberare
non possimus, Deus ex immensa misericordia Filium suum unigenitum nobis
Sponsorem dedit, qui, ut pro nobis satisfaceret, peccatum et maledictio
in cruce pro nobis, seu vice nostra, factus est.
III.
Hæc mors Filii Dei est unica et perfectissima pro
peccatis victima et satisfactio, infiniti valoris et pretii, abunde
sufficiens ad totius mundi peccata expianda.
IV.
Ideo autem hæc mors tanti est valoris et pretii,
quia persona, quæ eam subiit, non tantum est verus et perfecte sanctus
homo, sed etiam unigenitus Dei Filius, ejusdem aeternæ et infinitæ cum
Patre et Spiritu S. essentiæ, qualem nostrum Servatorem esse oportebat.
Deinde, quia mors ipsius fuit conjuncta cum sensu iræ Dei et
maledictionis, quam nos peccatis nostris eramus commeriti.
V.
Cæterum promissio Evangelii est, ut quisquis credit
in Christum crucifixum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Quæ
promissio omnibus populis et hominibus, ad quos Deus pro suo beneplacito
mittit Evangelium, promiscue et indiscriminatim annunciari et proponi
debet cum resipiscentiæ et fidei mandato.
VI.
Quod autem multi per Evangelium vocati non
resipiscunt, nec in Christum credunt, sed infidelitate pereunt, non fit
hoc hostiæ Christi in cruce oblatæ defectu, vel insufficientia, sed
propria ipsorum culpa.
VII.
Quotquot autem vere credunt, et per mortem Christi a
peccatis, et interitu liberantur ac servantur, illis hoc beneficium, ex
sola Dei gratia, quam nemini debet, ab æterno ipsis in Christo data,
obtingit.
VIII.
Fuit enim hoc Dei Patris liberrimum consilium, et
gratiosissima voluntas atque intentio, ut mortis pretiosissimæ Filii
sui vivifica et salvifica efficacia sese exereret in omnibus electis, ad
eos solos fide justificante donandos, et per eam ad salutem
infallibiliter perducendos: hoc est, voluit Deus, ut Christus per
sanguinem crucis (quo novum fdus confirmavit) ex omni populo, tribu,
gente, et lingua, eos omnes et solos, qui ab æterno ad salutem electi,
et a Patre ipsi dati sunt, efficaciter redimeret, fide (quam, ut et alia
Spiritus Sancti salvifica dona, ipsis morte sua acquisivit) donaret, ab
omnibus peccatis, tum originali, tum actualibus, tam post, quam ante
fidem commissis sanguine suo mundaret, ad finem usque fideliter
custodiret, tandemque absque omni labe et macula gloriosos coram se
sisteret.
IX.
Hoc consilium, ex æterno erga electos amore
profectum ab initio mundi in præsens usque tempus, frustra obnitentibus
inferorum portis, potenter impletum fuit, et deinceps quoque implebitur:
ita quidem ut electi suis temporibus in unum colligantur, et semper sit
aliqua credentium Ecclesia in sanguine Christi fundata, quæ illum
Servatorem suum, qui pro ea, tanquam Sponsus pro sponsa, animam suam in
cruce exposuit, constanter diligat, perseveranter colat, atque hic et in
omnem æternitatem celebret.
Rejectio Errorum,
Exposita doctrina orthodoxa, rejicit Synodus errores
eorum:
I.
Qui docent, 'Quod Deus Pater Filium suum in mortem
crucis destinaverit, sine certo ac definito consilio quemquam nominatim
salvandi, adeo ut impetrationi mortis Christi sua necessitas, utilitas,
dignitas sarta tecta, et numeris suis perfecta, completa atque integra
constare potuisset, etiamsi impetrata redemptio nulli individuo unquam
actu ipso fuisset applicata.' Hæc enim assertio in Dei Patris
sapientiam meritumque Jesu Christi contumeliosa, et Scripturæ contraria
est. Sic enim ait Servator: Ego animam pono pro ovibus, et agnosco
eas. Johan. x. 15, 27. Et de Servatore Esaias propheta: Cum
posuerit se sacrificium pro reatu, videbit semen, prolongabit dies, et
voluntas Jehovæ in manu ejus prosperabitur. Esai. liii. 10. Denique,
articulum Fidei, quo Ecclesiam credimus, evertit.
II.
Qui docent, 'Non fuisse hunc finem mortis Christi, ut
novum gratiæ fdus suo sanguine reipsa sanciret, sed tantum, ut nudum
jus Patri acquireret, quodcunque fdus, vel gratiæ, vel operum, cum
hominibus denuo ineundi.' Hoc enim repugnat Scripturæ, quæ docet,
Christum melioris, id est, novi fderis Sponsorem et
Mediatorem factum esse. Heb. vii. 22. Et, Testamentum in mortuis
demum ratum esse. Heb. ix. 15, 17.
III.
Qui docent, 'Christum per suam satisfactionem, nullis
certo meruisse ipsam salutem et fidem, qua hæc Christi satisfactio ad
salutem efficaciter applicetur, sed tantum Patri acquisivisse potestatem
vel plenariam voluntatem, de novo cum hominibus agendi, et novas,
quascunque vellet conditiones, præscribendi, quarum præstatio a libero
hominis arbitrio pendeat, atque ideo fieri potuisse, ut vel nemo, vel
omnes eas implerent.' Hi enim de morte Christi nimis abjecte sentiunt,
primarium fructum seu beneficium per eam partum nullatenus agnoscunt, et
Pelagianum errorem ab inferis revocant.
IV.
Qui docent, 'Fdus illud novum gratiæ, quod Deus
Pater, per mortis Christi interventum cum hominibus pepigit, non in eo
consistere, quod per fidem, quatenus meritum Christi apprehendit, coram
Deo justificemur et salvemur; sed in hoc, quod Deus, abrogata perfectæ
obedientiæ legalis exactione, fidem ipsam et fidei obedientiam
imperfectam pro perfecta legis obedientia reputet, et vitæ æternæ
præmio gratiose dignam censeat.' Hi enim contradicunt Scripturæ, Justificantur
gratis, ejus gratia, per redemptionem factam in Jesu Christo, quem
proposuit Deus placamentum per fidem in sanguine ejus. Rom. iii. 24,
25. Et cum impio Socino, novam et peregrinam hominis coram Deo
justificationem, contra totius Ecclesiæ consensum, inducunt.
V.
Qui docent, 'Omnes homines in statum reconciliationis
et gratiam fderis esse assumptos, ita ut nemo propter peccatum
originate sit damnationi obnoxius, aut damnandus, sed omnes ab istius
peccati reatu sint immunes.' Hæc enim sententia repugnat Scriptura,
affirmanti nos natura esse filios iræ. [Ephes. ii. 3.]
VI.
Qui impetrationis et applicationis distinctionem
usurpant, ut incautis et imperitis hanc opinionem instillent: Deum,
quantum ad se attinet, omnibus hominibus ex æquo ea beneficia voluisse
conferre, quæ per mortem Christi acquiruntur; quod autem quidam præ
aliis participes fiant remissionis peccatorum, et vitæ æternæ,
discrimen illud pendere ex libero eorum arbitrio, se ad gratiam
indifferenter oblatam applicante, non autem ex singulari misericordiæ
dono, efficaciter in illis operante, ut præ aliis gratiam illam sibi
applicent. Nam isti, dum simulant se distinctionem hanc sano sensu
proponere, populo perniciosum Pelagianismi venenum conantur propinare.
VII.
Qui docent, 'Christum, pro iis, quos Deus summe
dilexit, et ad vitam æternam elegit, mori nec potuisse, nec debuisse,
nec mortuum esse, cum talibus morte Christi non sit opus.' Contradicunt
enim Apostolo dicenti: Christus dilexit me, et tradidit seipsum pro
me. Galat. ii. 20. Item, Quis est, qui crimina intentet adversus
electos Dei? Deus est is, qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus
est, qui mortuus est. Rom. viii. 33, 34: nimirum, pro illis. Et
Salvatori asseveranti, Ego pono animam meam pro ovibus meis, Johan.
x. 15. Et, Hoc est præceptum meum, ut diligatis alii alios, sicut
ego dilexi vos. Majorem dilectionem nemo habet, quam ut ponat animam
suam pro amicis. Johan. xv. 12, 13.
Tertium et Quartum Doctrinæ Caput, de Hominis
Corruptione, et Conversione ad Deum ejusque Modo
I.
Homo ab initio ad imaginem Dei conditus vera et
salutari sui Creatoris et rerum spiritualium notitia in mente, et
justitia in voluntate et corde, puritate in omnibus affectibus exornatus,
adeoque totus sanctus fuit; sed Diaboli instinctu, et libera sua
voluntate a Deo desciscens, eximiis istis donis seipsum orbavit: atque e
contrario eorum loco ccitatem, horribiles tenebras, vanitatem, ac
perversitatem judicii in mente, malitiam, rebellionem, ac duritiem in
voluntate et corde, impuritatem denique in omnibus affectibus contraxit.
II.
Qualis autem post lapsum fuit homo, tales et liberos
procreavit, nempe corruptus corruptos; corruptione ab Adamo in omnes
posteros [solo Christo excepto] non per imitationem [quod Pelagiani olim
voluerunt], sed per vitiosæ naturæ propagationem, justo Dei judicio,
derivata.
III.
Itaque omnes homines in peccato concipiuntur, et
filii iræ nascuntur, inepti ad omne bonum salutare, propensi ad malum,
in peccatis mortui, et peccati servi; et absque Spiritus Sancti
regenerantis gratia, ad Deum redire, naturam depravatam corrigere, vel
ad ejus correctionem se disponere nec volunt, nec possunt.
IV.
Residuum quidem est post lapsum in homine lumen
aliquod naturæ, cujus beneficio ille notitias quasdam de Deo, de rebus
naturalibus, de discrimine honestorum et turpium retinet, et aliquod
virtutis ac disciplinæ externæ studium ostendit: sed tantum abest, ut
hoc naturæ lumine ad salutarem Dei cognitionem pervenire, et ad eum se
convertere possit, ut ne quidem eo in naturalibus ac civilibus recte
utatur, quinimo qualecumque id demum sit, id totum variis modis
contaminet, atque in injustitia detineat, quod dum facit, coram Deo
inexcusabilis redditur.
V.
Quæ luminis naturæ, eadem hæc Decalogi per Mosen a
Deo Judæis peculiariter traditi est ratio: cum enim is magnitudinem
quidem peccati retegat, ejusque hominem magis ac magis reum peragat, sed
nec remedium exhibeat, nec vires emergendi ex miseria conferat, adeoque
per carnem infirmatus transgressorem maledictione relinquat, non potest
homo per eum salutarem gratiam obtinere.
VI.
Quod igitur nec lumen naturæ, nec lex potest, id
Spiritus Sancti virtute præstat Deus, per sermonem, sive ministerium
reconciliationis, quod est Evangelium de Messia, per quod placuit Deo
homines credentes tam in Veteri, quam in Novo Testamento servare.
VII.
Hoc voluntatis suæ mysterium Deus in Veteri
Testamento paucioribus patefecit, in Novo Testamento pluribus, sublato
jam populorum discrimine, manifestat. Cujus dispensationis caussa, non
in gentis unius præ alia dignitate, aut meliore luminis naturæ usu,
sed in liberrimo beneplacito, et gratuita dilectione Dei est collocanda.
Unde illi, quibus præter et contra omne meritum tanta fit gratia, eam
humili et grato corde agnoscere, in reliquis autem, quibus ea gratia non
fit, severitatem et justitiam judiciorum Dei cum Apostolo adorare,
nequaquam vero curiose scrutari debent.
VIII.
Quotquot autem per Evangelium vocantur, serio
vocantur. Serio enim et verissime ostendit Deus verbo suo, quid sibi
gratum sit, nimirum, ut vocati ad se veniant. Serio etiam omnibus ad se
venientibus et credentibus requiem animarum, et vitam æternam promittit.
IX.
Quod multi per ministerium Evangelii vocati, non
veniunt et non convertuntur, hujus culpa non est in Evangelio, nec in
Christo per Evangelium oblato, nec in Deo per Evangelium vocante, et
dona etiam varia iis conferente, sed in vocatis ipsis, quorum aliqui
verbum vitæ non admittunt securi; alii admittunt quidem, sed non in cor
immittunt, ideoque post evanidum fidei temporariæ gaudium resiliunt;
alii spinis curaram et voluptatibus sæculi semen verbi suffocant,
fructusque nullos proferunt; quod Servator noster seminis parabola docet,
Matt. xiii.
X.
Quod autem alii, per ministerium Evangelii vocati,
veniunt et convertuntur, id non est adscribendum homini, tanquam seipsum
per liberum arbitrium ab aliis pari vel sufficiente gratia ad fidem et
conversionem instructis discernenti (quod superba Pelagii hæresis
statuit), sed Deo, qui ut suos ab æterno in Christo elegit, ita eosdem
in tempore efficaciter vocat, fide et resipiscentia donat, et e
potestate tenebrarum erutos in Filii sui regnum transfert, ut virtutes
ejus, qui ipsos e tenebris in admirandam hanc lucem vocavit, prædicent,
et non in se, sed in Domino, glorientur. Scriptura apostolica passim id
testante.
XI.
Cæterum, quando Deus hoc suum beneplacitum in
electis exequitur, seu veram in iis conversionem operatur, non tantum
Evangelium illis externe prædicari curat, et mentem eorum per Spiritum
Sanctum potenter illuminat, ut recte intelligant et dijudicent quæ sunt
Spiritus Dei, sed ejusdem etiam Spiritus regenerantis efficacia ad
intima hominis penetrat, cor clausum aperit, durum emollit, præputiatum
circumcidit, voluntati novas qualitates infundit, facitque eam ex mortua
vivam, ex mala bonam, ex nolente volentem, ex refractaria morigeram,
agitque et roborat eam, ut, ceu arbor bona, fructus bonarum actionum
proferre possit.
XII.
Atque hæc est illa tantopere in Scripturis
prædicata regeneratio, nova creatio, suscitatio e mortuis, et
vivificatio, quam Deus sine nobis, in nobis operatur. Ea autem neutiquam
fit per solam forinsecus insonantem doctrinam, moralem suasionem, vel
talem operandi rationem, ut post Dei (quoad ipsum) operationem, in
hominis potestate maneat regenerari vel non regenerari, converti vel non
converti; sed est plane supernaturalis, potentissima simul et suavissima,
mirabilis, arcana, et ineffabilis operatio, virtute sua, secundum
Scripturam (quæ ab Authore hujus operationis est inspirata) nec
creatione, nec mortuorum resuscitatione minor, aut inferior, adeo ut
omnes illi, in quorum cordibus admirando hoc modo Deus operatur, certo,
infallibiliter, et efficaciter regenerentur, et actu credant. Atque tum
voluntas jam renovata, non tantum agitur et movetur a Deo, sed a Deo
acta, agit et ipsa. Quamobrem etiam homo ipse per gratiam istam acceptam
credere et resipiscere recte dicitur.
XIII.
Modum hujus operationis fideles in hac vita plene
comprehendere non possunt; in eo interim acquiescentes, quod per istam
Dei gratiam, se corde credere, et Servatorem suum diligere, sciant ac
sentiant.
XIV.
Sic ergo fides Dei donum est, non eo quod a Deo
hominis arbitrio offeratur, sed quod homini reipsa conferatur,
inspiretur, et infundatur. Non etiam quod Deus potentiam credendi tantum
conferat, consensum vero seu actum credendi ab hominis deinde arbitrio
expectet, sed, quod et velle credere, et ipsum credere in homine is
efficiat, qui operatur et velle et facere, adeoque omnia operatur in
omnibus.
XV.
Hanc gratiam Deus nemini debet. Quid enim debeat ei,
qui prior dare nihil potest, ut ei retribuatur? Imo quid debeat ei, qui
de suo nihil habet, præter peccatum et mendacium? Qui ergo gratiam
illam accipit, soli Deo æternas debet et agit gratias; qui illam non
accipit, is aut hæc spiritualia omnino non curat, et in suo sibi placet:
aut securus se habere inaniter gloriatur, quod non habet. Porro de iis,
qui externe fidem profitentur, et vitam emendant, optime secundum
exemplum apostolorum judicandum et loquendum est, penetralia enim
cordium nobis sunt incomperta. Pro aliis autem qui nondum sunt vocati,
orandus est Deus, qui quæ non sunt vocat tanquam sint. Neutiquam vero
adversus eos est superbiendum, ac si nosmetipsos discrevissemus.
XVI.
Sicuti vero per lapsum homo non desiit esse homo,
intellectu et voluntate præditus, nec peccatum, quod universum genus
humanum pervasit, naturam generis humani sustulit, sed depravavit, et
spiritualiter occidit; ita etiam hæc divina regenerationis gratia, non
agit in hominibus tanquam truncis et stipitibus, nec voluntatem ejusque
proprietates tollit, aut invitam violenter cogit, sed spiritualiter
vivificat, sanat, corrigit, suaviter simul ac potenter flectit: ut ubi
antea plene dominabatur carnis rebellio et resistentia, nunc regnare
incipiat prompta, ac sincera Spiritus obedientia; in quo vera et
spiritualis nostræ voluntatis instauratio et libertas consistit. Qua
ratione nisi admirabilis ille omnis boni opifex nobiscum ageret, nulla
spes esset homini surgendi e lapsu per liberum arbitrium, per quod se,
cum staret, præcipitavit in exitium.
XVII.
Quemadmodum etiam omnipotens illa Dei operatio, qua
vitam hanc nostram naturalem producit et sustentat, non excludit sed
requirit usum mediorum, per quæ Deus pro infinita sua sapientia et
bonitate virtutem istam suam exercere voluit: ita et hæc prædicta
supernaturalis Dei operatio, qua nos regenerat, neutiquam excludit, aut
evertit usum Evangelii, quod sapientissimus Deus in semen regenerationis,
et cibum animæ ordinavit. Quare, ut Apostoli, et qui eos secuti sunt
doctores, de gratia hac Dei ad ejus gloriam et omnis superbiæ
depressionem, pie populum docuerant, neque tamen interim sanctis
Evangelii monitis, sub verbi, sacramentorum, et disciplinæ exercitio
eum continere neglexerunt: sic etiamnum, absit, ut docentes aut
discentes in Ecclesia Deum tentare præsumant, ea separando, quæ Deus
pro suo beneplacito voluit esse conjunctissima. Per monita enim
confertur gratia, et quo nos officium nostrum facimus promptius, hoc
ipso Dei in nobis operantis beneficium solet esse illustrius,
rectissimeque ejus opus procedit. Cui soli omnis, et mediorum, et
salutaris eorum fructus atque efficaciæ debetur gloria in sæcula.
Amen.
Rejectio Errorum,
Exposita doctrina orthodoxa, Synodus rejicit errores
eorum:
I.
Qui docent, 'Proprie dici non posse, quod peccatum
originis per se sufficiat toti generi humano condemnando, aut temporales
et æternas pnas promerendo.' Contradicunt enim Apostolo, dicenti,
Rom. v. 12: Per unum hominem peccatum in mundum introiit, ac per
peccatum mors, et ita in omnes homines mors transiit, in quo omnes
peccaverunt. Et vers. 16: Reatus ex uno introiit ad
condemnationem. Item, Rom. vi. 23: Peccati stipendium mors est.
II.
Qui docent, 'Dona spiritualia, sive habitus bonos, et
virtutes, ut sunt bonitas, sanctitas, justitia, in voluntate hominis,
cum primum crearetur, locum habere non potuisse, ac proinde nec in lapsu
ab ea separari.' Pugnat enim hoc cum descriptione imaginis Dei, quam
Apostolus ponit Ephes. iv. 24; ubi illam describit ex justitia et
sanctitate, quæ omnino in voluntate locum habent.
III.
Qui docent, 'Dona spiritualia non esse in morte
spirituali ab hominis voluntate separata, cum ea in sese nunquam
corrupta fuerit, sed tantum per tenebras mentis, et affectuum
inordinationem impedita; quibus impedimentis sublatis, liberam suam
facultatem sibi insitam exerere, id est, quodvis bonum sibi propositum
ex se, aut velle, sive eligere, aut non velle, sive non eligere possit.'
Novum hoc et erroneum est, atque eo facit ut extollantur vires liberi
arbitrii, contra Jeremiæ prophetæ dictum, cap. xvii. 9: Fraudulentum
est cor ipsum supra omnia et perversum. Et Apostoli, Ephes. ii. 3: Inter
quos (homines contumaces) et nos omnes conversati sumus olim in
cupiditatibus carnis nostræ, facientes voluntates carnis ac
cogitationum.
IV.
Qui docent, 'Hominem irregenitum non esse proprie nec
totaliter in peccatis mortuum, aut omnibus ad bonum spirituale viribus
destitutum, sed posse justitiam vel vitam esurire ac sitire,
sacrificiumque Spiritus contriti, et contribulati, quod Deo acceptum est,
offerre.' Adversantur enim hæc apertis Scripturæ testimoniis, Ephes.
ii. 1, 5: Eratis mortui in offensis et peccatis. Et Gen. vi. 5 et
viii. 21: Imaginatio cogitationum cordis hominis tantummodo mala est
omni die. Adhæc liberationem ex miseria et vitam esurire ac sitire,
Deoque sacrificium Spiritus contriti offerre, regenitorum est, et eorum
qui beati dicuntur. Psa. li. 19 et Matt. v. 6.
V.
Qui docent, 'Hominem corruptum et animalem gratia
communi, quæ ipsis est lumen naturæ, sive donis post lapsum relictis,
tam recte uti posse, ut bono isto usu majorem gratiam, puta evangelicam,
sive salutarem, et salutem ipsam gradatim obtinere possit. Et hac
ratione Deum se ex parte sua paratum ostendere, ad Christum omnibus
revelandum, quandoquidem media ad Christi revelationem, fidem, et
resipiscentiam necessaria, omnibus sufficienter et efficaciter
administret.' Falsum enim hoc esse præter omnium temporum experientiam
Scriptura testatur. Psa. cxlvii. 19, 20: Indicat verba sua Jacobo,
statuta sua et jura sua Israeli, non fecit ita ulli genti, et jura ista
non noverunt. Act. xiv. 16: Deus sivit præteritis ætatibus
omnes gentes suis ipsarum viis incedere. Act. xvi. 6, 7: Prohibiti
sunt (Paulus cum suis) a Spiritu Sancto loqui sermonem Dei in
Asia. Et, Quum venissent in Mysiam, tentabant ire versus
Bithyniam, sed non permisit eis Spiritus.
VI.
Qui docent, 'In vera hominis conversione, non posse
novas qualitates, habitus, seu dona in voluntatem ejus a Deo infundi,
atque adeo fidem, qua primum convertimur, et a qua fideles nominamur,
non esse qualitatem seu donum a Deo infusum; sed tantum actum hominis,
neque aliter donum dici posse, quam respectu potestatis ad ipsam
perveniendi.' Contradicunt enim hæc sacris literis, quæ testantur Deum
novas qualitates fidei, obedientiæ, ac sensus amoris sui cordibus
nostris infundere. Jer. xxxi. 33: Indam legem meam menti eorum, ac
cordi eorum inscribam eam. Esa. xliv. 3: Effundam aquas super
sitientem, et fluenta super aridam; effundam Spiritum meum super semen
tuum. Rom. v. 5: Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per
Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Repugnant etiam continuæ
praxi Ecclesiæ, sic apud prophetam orantis: Converte me, Domine, et
convertar. Jer. xxxi. 18.
VII.
Qui docent, 'Gratiam, qua convertimur ad Deum, nihil
aliud esse quam lenem suasionem; seu' (ut alii explicant) 'nobilissimum
agendi modum in conversione hominis, et naturæ humanæ
convenientissimum esse, qui fiat suasionibus; nihilque obstare quo minus
vel sola moralis gratia homines animales reddat spirituales; imo Deum
non aliter quam morali ratione consensum voluntatis producere: atque in
eo consistere operationis divinæ efficaciam, qua Satanæ operationem
superet, quod Deus æterna bona, Satan autem temporaria promittat.'
Omnino enim hoc Pelagianum est, et universæ Scripturæ contrarium, quæ
præter hunc etiam alium, et longe efficaciorem ac diviniorem Spiritus
Sancti agendi modum, in hominis conversione agnoscit. Ezech. xxxvi. 26: Dabo
vobis cor meum, et spiritum novum dabo in medio vestri, et auferam cor
lapideum, daboque cor carneum, etc.
VIII.
Qui docent, 'Deum in hominis regeneratione eas suæ
omnipotentiæ vires non adhibere, quibus voluntatem ejus ad fidem et
conversionem potenter et infallibiliter flectat; sed positis omnibus
gratiæ operationibus, quibus Deus ad hominem convertendum utitur,
hominem tamen Deo, et Spiritui regenerationem ejus intendenti, et
regenerare ipsum volenti, ita posse resistere, et actu ipso sæpe
resistere, ut sui regenerationem prorsus impediat, atque adeo in ipsius
manere potestate, ut regeneretur vel non regeneretur.' Hoc enim nihil
aliud est, quam tollere omnem efficaciam gratiæ Dei in nostri
conversione, et actionem Dei omnipotentis subjicere voluntati hominis,
idque contra Apostolos, qui docent, Nos credere pro efficacitate
fortis roboris Dei. Ephes. i. 19. Et, Deum bonitatis suæ
gratuitam benevolentiam et opus fidei potenter in nobis complere. 2
Thess. i. 11. Item, Divinam ipsius vim omnia nobis donasse, quæ ad
vitam et pietatem pertinent. 2 Pet. i. 3.
IX.
Qui docent, 'Gratiam et liberum arbitrium esse causas
partiales simul concurrentes ad conversionis initium; nec gratiam ordine
causalitatis efficientiam voluntatis antecedere;' id est, 'Deum non
prius hominis voluntatem efficaciter juvare ad conversionem, quam
voluntas ipsa hominis se movet ac determinat.' Hoc enim dogma Ecclesia
prisca in Pelagianis jam olim condemnavit, ex Apostolo Rom. ix. 16: Non
est volentis nec currentis, sed Dei miserentis. Et, 1 Cor. iv. 7: Quis
te discernit? Et, Quid habes quod non acceperis? Item, Phil.
ii. 13: Deus est qui in vobis operatur ipsum velle et perficere pro
suo beneplacito.
Quintum Doctrinæ Caput, de Perseverantia Sanctorum
I.
Quos Deus secundum propositum suum, ad communionem
Filii sui Domini nostri Jesu Christi, vocat, et per Spiritum Sanctum
regenerat, eos quidem et a peccati dominio et servitute, non autem a
carne, et corpore peccati, penitus in hac vita liberat.
II.
Hinc quotidiana infirmitatis peccata oriuntur, et
optimis etiam sanctorum operibus nævi adhærescunt: quæ illis
perpetuam sese coram Deo humiliandi, ad Christum crucifixum confugiendi,
carnem magis ac magis per Spiritum precum et sancta pietatis exercitia
mortificandi, et ad perfectionis metam suspirandi, materiam suggerunt;
tantisper dum hoc mortis corpore soluti, cum Agno Dei in clis regnent.
III.
Propter istas peccati inhabitantis reliquias, et
mundi insuper ac Satanæ tentationes, non possent conversi in ista
gratia perstare, si suis viribus permitterentur. Sed fidelis est Deus,
qui ipsos in gratia semel collata misericorditer confirmat, et in eadem
usque ad finem potenter conservat.
IV.
Etsi autem illa potentia Dei vere fideles in gratia
confirmantis et conservantis, major est, quam quæ a carne superari
possit; non semper tamen conversi ita a Deo aguntur et moventur, ut non
possint in quibusdam actionibus particularibus a ductu gratiæ, suo
vitio, recedere, et a carnis concupiscentiis seduci, iisque obsequi.
Quapropter ipsis perpetuo est vigilandum et orandum, ne in tentationes
inducantur. Quod cum non faciunt, non solum a carne, mundo, et Satana,
in peccata etiam gravia et atrocia abripi possunt, verum etiam interdum
justa Dei permissione abripiuntur. Quod tristes Davidis, Petri,
aliorumque sanctorum lapsus, in sacra Scriptura descripti, demonstrant.
V.
Talibus autem enormibus peccatis Deum valde offendunt,
reatum mortis incurrunt, Spiritum S. contristant, fidei exercitium
interrumpunt, conscientiam gravissime vulnerant, sensum gratiæ
nonnunquam ad tempus amittunt: donec per seriam resipiscentiam in vitam
revertentibus paternus Dei vultus rursum affulgeat.
VI.
Deus enim, qui dives est misericordia, ex immutabili
electionis proposito, Spiritum Sanctum, etiam in tristibus lapsibus, a
suis non prorsus aufert, nec eousque eos prolabi sinit, ut gratia
adoptionis, justificationis statu excidant, aut peccatum ad mortem, sive
in Spiritum Sanctum committant, et ab eo penitus deserti in exitium
æternum sese præcipitent.
VII.
Primo enim in istis lapsibus conservat in illis semen
illud suum immortale, ex quo regeniti sunt, ne illud pereat aut
excutiatur. Deinde per verbum et Spiritum suum, eos certo et efficaciter
renovat ad pnitentiam, ut de admissis peccatis ex animo secundum Deum
doleant, remissionem in sanguine Mediatoris, per fidem, contrito corde,
expetant, et obtineant, gratiam Dei reconciliati iterum sentiant,
miserationes per fidem ejus adorent, ac deinceps salutem suam cum timore
et tremore studiosius operentur.
VIII.
Ita non suis meritis, aut viribus, sed ex gratuita
Dei misericordia id obtinent, ut nec totaliter fide et gratia excidant,
nec finaliter in lapsibus maneant aut pereant. Quod quoad ipsos non
tantum facile fieri posset, sed et indubie fieret; respectu autem Dei
fieri omnino non potest: eum nec consilium ipsius mutare, promissio
excidere, vocatio secundum propositum revocari, Christi meritum,
intercessio, et custodia irrita reddi nec Spiritus Sancti obsignatio
frustranea fieri aut deleri possit.
IX.
De hac electorum ad salutem custodia, vereque
fidelium in fide perseverantia, ipsi fideles certi esse possunt, et sunt
pro mensura fidei, qua certo credunt se esse et perpetuo mansuros vera
et viva Ecclesiæ membra, habere remissionem peccatorum, et vitam
æternam.
X.
Ac proinde hæc certitudo non est ex peculiari quadam
revelatione præter aut extra verbum facta, sed ex fide promissionum
Dei, quas in verbo suo copiosissime in nostrum solatium revelavit: ex
testimonio Spiritus Sancti testantis cum spiritu nostro nos esse Dei
filios et hæredes. Rom. viii. 16. Denique ex serio et sancto bonæ
conscientiæ et bonorum operum studio. Atque hoc solido obtinendæ
victoriæ solatio, et infallibili æternæ gloriæ arrha, si in hoc
mundo electi Dei destituerentur, omnium hominum essent miserrimi.
XI.
Interim testatur Scriptura fideles in hac vita cum
variis carnis dubitationibus conflictari, et in gravi tentatione
constitutos hanc fidei plerophoriam, ac perseverantiæ certitudinem, non
semper sentire. Verum Deus, Pater omnis consolationis, supra vires
tentari eos non sinit, sed cum tentatione præstat evasionem. 1 Cor.
x. 13. Ac per Spiritum Sanctum perseverantiæ certitudinem in iisdem
rursum excitat.
XII.
Tantum autem abest, ut hæc perseverantiæ certitudo
vere fideles superbos, et carnaliter securos reddat, ut e contrario
humilitatis, filialis reverentiæ, veræ pietatis, patientia; in omni
lucta, precum ardentium, constantiæ in cruce et veritatis confessione,
solidique in Deo gaudii vera sit radix: et consideratio istius beneficii
sit stimulus ad serium et continuum gratitudinis et bonorum operum
exercitium, ut ex Scripturæ testimoniis et sanctorum exemplis constat.
XIII.
Neque etiam in iis, qui a lapsu instaurantur,
lasciviam ant pietatis injuriam procreat rediviva perseverantiæ fiducia;
sed multo majorem curam de viis Domini solicite custodiendis, quæ
præsparatæ sunt ut in illis ambulando perseverantiæ suæ certitudinem
retineant, ne propter paternæ benignitatis abusum propitii Dei facies (cujus
contemplatio piis vita dulcior, subductio morte acerbior) denuo ab ipsis
avertatur, et sic in graviores animi cruciatus incidant.
XIV.
Quemadmodum autem Deo placuit, opus hoc suum gratiæ
per prædicationem Evangelii in nobis inchoare; ita per ejusdem auditum,
lectionem, meditationem, adhortationes, minas, promissa, nec non per
usum sacramentorum illud conservat, continuat, et perficit.
XV.
Hanc de vere credentium ac sanctorum perseverantia,
ejusque certitudine, doctrinam, quam Deus ad nominis sui gloriam, et
piarum animarum solatium, in verbo suo abundantissime revelavit,
cordibusque fidelium imprimit, caro quidem non capit, Satanas odit,
mundus ridet, imperiti et hypocritæ in abusum rapiunt, spiritusque
erronei oppugnant; sed sponsa Christi ut inæstimabilis pretii thesaurum
tenerrime semper dilexit, et constanter propugnavit: quod ut porro
faciat procurabit Deus, adversus quem nec consilium valere, nec robur
ullum prævalere potest. Cui soli Deo, Patri, Filio, et Spiritui Sancto
sit honor et gloria in sempiternum. Amen.
Rejectio Errorum circa Doctrinam de Perseverantia
Sanctorum,
Exposita doctrina orthodoxa, Synodus rejicit errores
eorum:
I.
Qui docent, 'Perseverantiam vere fidelium non esse
effectum electionis, aut donum Dei morte Christi partum, sed esse
conditionem novi fderis, ab homine ante sui electionem ac
justificationem' (ut ipsi loquuntur) 'peremtoriam, libera voluntate præstandam.'
Nam sacra Scriptura testatur eam ex electione sequi, et vi mortis,
resurrectionis et intercessionis Christi electis donari. Rom. xi. 7: Electio
assecuta est, reliqui occalluerunt. Item, Rom. viii. 32: Qui
proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit ipsum,
quomodo non cum eo nobis omnia donabit? Quis intentabit crimina adversus
electos Dei? Deus est qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus
in est qui mortuus est, imo qui etiam resurrexit, qui etiam sedet ad
dexteram Dei, qui etiam intercedit pro nobis: Quis nos separabit a
dilectione Christi?
II.
Qui docent, 'Deum quidem hominem fidelem
sufficientibus ad perseverandum viribus instruere, ac paratum esse eas
in ipso conservare si officium faciat: positis tamen illis omnibus, quæ
ad perseverandum in fide necessaria sunt, quæque Deus ad conservandam
fidem adhibere vult, pendere semper a voluntatis arbitrio, ut perseveret,
vel non perseveret.' Haec enim sententia manifestum Pelagianismum
continet; et homines, dum vult facere liberos, facit sacrilegos, contra
perpetuum evangeliæ doctrina; consensum, quas omnem gloriandi materiam
homini adimit, et hujus beneficii laudem soli divinæ gratia;
transcribit; et contra Apostolum testantem: Deum esse qui confirmabit
nos usque in finem inculpatos in die Domini nostri Jesu Christi. 1
Cor. i. 8.
III.
Qui docent, 'Vere credentes et regenitos non tantum
posse a fide justificante, item gratia, et salute totaliter et finaliter
excidere, sed etiam reipsa non raro ex iis excidere, atque in æternum
perire. 'Nam hæc opinio ipsam justificationis ac regenerationis gratiam,
et perpetuam Christi custodiam irritam reddit, contra diserta Apostoli
Pauli verba, Rom. v. 8, 9: Si Christus pro nobis mortuus est, quum
adhuc essemus peccatores, multo igitur magis, jam justificati in
sanguine ejus, servabimur per ipsum ab ira. Et contra Apostolum
Johannem, 1 John iii. 9: Omnis qui natus est ex Deo, non dat operam
peccato: quia semen ejus in eo manet, nec potest peccare, quia ex Deo
genitus est. Nec non contra verba Jesu Christi, Johan. x. 28, 29: Ego
vitam æternam do ovibus meis, et non peribunt in æternum, nec rapiet
eas quisquam de manu mea; Pater meus, qui mihi eas dedit, major est
omnibus, nec ullus potest eas rapere de manu Patris mei.
IV.
Qui docent, 'Vere fideles ac regenitos posse peccare
peccato ad mortem, vel in Spiritum Sanctum.' Quum idem Apostolus Johan.
[Ep. I.] cap. v. postquam vers. 16, 17 peccantium ad mortem meminisset,
et pro iis orare vetuisset, statim ver. 18 subjungat: Scimus quod
quisquis natus est ex Deo, non peccat (nempe illo peccati genere), sed
qui genitus est ex Deo, conservat seipsum, et malignus ille non tangit
eum.
V.
Qui docent, 'Nullam certitudinem futuræ
perseverantiæ haberi posse in hac vita, absque speciali revelatione.'
Per hanc enim doctrinam vere fidelium solida consolatio in hac vita
tollitur, et pontificiorum dubitatio in Ecclesiam reducitur. Sacra vero
Scriptura passim hanc certitudinem, non ex speciali et extraordinaria
revelatione, sed ex propriis filiorum Dei signis, et constantissimis Dei
promissionibus petit. Imprimis Apostolus Paulus, Rom. viii. 39: Nulla
res creata potest nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu,
Domino nostro. Et Johannes, Epist. I. iii. 24: Qui servat mandata
ejus, in eo manet, et ille in eo: et per hoc novimus ipsum in nobis
manere, ex Spiritu quem dedit nobis.
VI.
Qui docent, 'Doctrinam de perseverantiæ: ac salutis
certitudine, ex natura et indole sua, esse carnis pulvinar, et pietati,
bonis moribus, precibus aliisque sanctis exercitiis noxiam; contra vero
de ea dubitare, esse laudabile.' Hi enim demonstrant se efficaciam
divinæ gratiæ, et inhabitantis Spiritus S. operationem ignorare: et
contradicunt Apostolo Johanni contrarium disertis verbis affirmanti,
Epist. I. iii. 2, 3: Dilecti mei, nunc filii Dei sumus; sed nondum
patefactum est id quod erimus: scimus autem fore, ut quum ipse
patefactus fuerit, similes ei simus, quoniam videbimus eum, sicuti est.
Et quisquis habet hanc spem in eo, purificat seipsum, sicut et ille
purus est. Hi præterea sanctorum tam Veteris quam Novi Testament!
exemplis redarguuntur, qui licet de sua perseverantia et salute essent
certi, in precibus tamen, aliisque pietatis exercitiis, assidui fuerunt.
VII.
Qui docent, 'Fidem temporariorum a justificante et
salvifica fide non differre nisi sola duratione.' Nam Christus ipse
Matt. xiii. 20 et Luc. viii. 13 ac deinceps, triplex præterea inter
temporarios et veros fideles discrimen manifesto constituit, quum illos
dicit semen recipere in terra petrosa, hos in terra bona, seu corde
bono: illos carere radice, hos radicem firmam habere: illos fructibus
esse vacuos, hos fructum suum diversa mensura, constanter seu
perseveranter proferre.
VIII.
Qui docent, 'Non esse absurdum, hominem priore
regeneratione extincta, iterate, imo renasci.' Hi enim per hanc
doctrinam negant seminis Dei, per quod renascimur, incorruptibilitatem:
adversus testimonium Apostoli Petri, Epist. I. i. 23: Renati non ex
semine corruptibili, sed incorruptibili.
IX.
Qui docent, 'Christum nunquam rogasse pro infallibili
credentium in fide perseverantia. 'Contradicunt enim ipsi Christo,
dicenti, Luc. xxii. 32: Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides
tua; et Evangelistæ Johanni, testanti, Johan. xvii. 20, Christum
non tantum pro apostolis, sed etiam pro omnibus, per sermonem ipsorum
credituris, orasse, ver. 11: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo;
Et ver. 15: Non oro ut eos tollas e mundo, sed ut conserves eos a
malo.
Conclusio
Atque hæc est perspicua, simplex, et ingenua
Orthodoxæ de Quinque Articulis in Belgio controversis doctrinæ
declaratio, et errorum, quibus Ecclesiæ Belgicæ aliquamdiu sunt
perturbatæ, rejectio, quam Synodus ex verbo Dei desumptam, et
Confessionibus Reformatarum Ecclesiarum consentaneam esse judicat. Unde
liquido apparet eos, quos id minime decuit, citra omnem veritatem,
æquitatem, et charitatem, populo inculcatum voluisse:
'Doctrinam Ecclesiarum Reformatarum de
prædestinatione et annexis ei capitibus, proprio quodam genio atque
impulsu, animos hominum ab omni pietate et religione abducere: esse
carnis et Diaboli pulvinar, arcemque Satanæ, ex qua omnibus insidietur,
plurimos sauciet, et multos tum desperationis, tum securitatis jaculis
lethaliter configat: eandem facere Deum authorem peccati, injustum,
tyrannum, hypocritam; nec aliud esse quam interpolatum Stoicismum,
Manicheismum, Libertinismum, Turcismum: eandem reddere homines
carnaliter securos, quippe ex ea persuasos electorum saluti,
quomodocunque vivant, non obesse, ideoque eos secure atrocissima quæque
scelera posse perpetrare; reprobis ad salutem non prodesse, si vel omnia
sanctorum opera vere fecerint: eadem doceri Deum nudo puroque voluntatis
arbitrio, absque omni ullius peccati respectu, vel intuitu, maximam
mundi partem ad æternam damnationem prædestinasse et creasse: eodem
modo, quo electio est fons et caussa fidei ac bonorum operum,
reprobationem esse caussam infidelitatis et impietatis: multos fidelium
infantes ab uberibtis matrum innoxios abripi et tyrannice in gehennam
præcipitari, adeo ut iis nec baptismus, nec Ecclesiæ in eorum baptismo
preces prodesse queant.'
Et quæ ejus generis sunt alia plurima, quæ
Ecclesiæ Reformatæ non solum non agnoscunt, sed etiam toto pectore
detestantur. Quare quotquot nomen Servatoris nostri Jesu Christi pie
invocant, eos Synodus hæc Dordrechtana per nomen Domini obtestatur, ut
de Ecclesiarum Reformatarum fide, non ex coacervatis hinc inde calumniis,
vel etiam privatis nonnullorum, tum veterum tum recentium doctorum
dictis, sæpe etiam aut mala fide citatis, aut corruptis, et in alienum
sensum detortis, sed ex publicis ipsarum Ecclesiarum Confessionibus, et
ex hac orthodoxæ doctrinæ declaratione, unanimi omnium et singulorum
totius Synodi membrorum consensu firmata, judicent. Calumniatores deinde
ipsos serio monet, viderint quam grave Dei. judicium sint subituri, qui
contra tot Ecclesias, contra tot Ecclesiarum Confessiones, falsum
testimonium dicunt, conscientias infirmorum turbant, multisque vere
fidelium societatem suspectam reddere satagunt.
Postremo hortatur hæc Synodus omnes in Evangelio
Christi symmystas, ut in hujus doctrinæ pertractatione, in scholis
atque in ecclesiis, pie et religiose versentur, earn tum lingua, tum
calamo, ad Divini nominis gloriam, vitæ sanctitatem, et consternatorum
animorum solatium accommodent, cum Scriptura secundum fidei analogiam
non solum sentiant, sed etiam loquantur; a phrasibus denique iis omnibus
abstineant, quæ præscriptos nobis gennini sanctarum Scripturarum
sensus limites excedunt, et protervis sophistis justam ansam præbere
possint doctrinam Ecclesiarum Reformatarum sugillandi, aut etiam
calumniandi. Filius Dei Jesus Christus, qui ad dextram Patris sedens dat
dona hominibus, sanctificet nos in veritate, eos qui errant adducat ad
veritatem, calumniatoribus sanæ doctrinæ ora obstruat, et fidos verbi
sui ministros spiritu sapientiæ et discretionis instruat, ut omnia
ipsorum eloquia ad gloriam Dei, et ædificationem auditorum, cedant. Amen.
Hic
deprimas ut in lingua Latina plus materiae inspicias.